Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.53 Cic. Fam. 13.54 (English) >>Cic. Fam. 13.55

13.54 Scr. Laudiceae inter a. d. iii Id. Febr. et m. Apr. a. 704 (50). CICERO THERMO PROPR. S. Cum multa mihi grata sunt, quae tu adductus mea commendatione fecisti, tum 'in primis, quod M. Marcilium, amici atque interpretis mei filium, liberalissime tractavisti ; venit enim Laudiceam et tibi apud me mihique propter te gratias maximas egit. qua re, quod reliquum est, a te peto, quoniam apud gratos homines beneficium ponis, ut eo libentius iis commodes operamque des, quoad fides tua patietur, ut socrus adulescentis rea ne fiat. ego cum antea studiose commendabam Marcilium tum multo nunc studiosius, quod in longa apparitione singularem et prope incredibilem patris Marcili fidem, abstinentiam modestiamque cognovi.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.53 Cic. Fam. 13.54 (English) >>Cic. Fam. 13.55

Powered by PhiloLogic